onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens
caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus
populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra
Hierusalem
et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis
populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et
colligentur adversum eam omnia regna terrae
in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem
et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam
oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate
et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi
habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum
in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis
et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad
sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem
rursum in loco suo in Hierusalem
et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut
non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium
Hierusalem contra Iudam
in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit
qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David
quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius
et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae
veniunt contra Hierusalem
et effundam super domum David et super habitatores
Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem
confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et
dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut
planctus Adadremmon in campo Mageddon
et planget terra familiae et familiae seorsum familiae
domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum
familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae
Semei seorsum et mulieres eorum seorsum
omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et
mulieres eorum seorsum